monumenta.ch > Cassianus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 2, 15, 10, 4
Cuius radices donec in tuis vivunt medullis, ignem istum materialem nequaquam tibi pacificum esse permittent, quem utique innoxium alias sentire non poteris, nisi omnes internos motus his indiciis in temetipso experiaris exstinctos. Vade et apprehende nudam et pulcherrimam virginem; et si illam tenens, tranquillitatem tui cordis immobilem aestusque carnales pacificos in te senseris perdurasse, huius quoque visibilis flammae mitis atque innoxius in modum illorum trium in Babylonia puerorum te allambet attactus . Itaque senex ex huiusmodi revelatione perculsus non quidem experimenti divinitus demonstrati pericula consuluit, sed interrogans conscientiam suam, et puritatem sui cordis examinans, nec adhuc pondus castimoniae suae huius probationis ponderi compensare coniectans: Non mirum est, ait, si cedentibus mihi immundorum spirituum praeliis, adustiones ignis quas dirissimis congressibus daemonum inferiores esse credebam, adhuc adversum me senserim saevientes.